monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 7 > bnf6796A.107 > sectio 10 > sectio 127 > Sulpicius Severus, Chronica, 1, 35 > sectio 9 > 16 > bnfGrec107.405 > sectio 52 > sectio 68

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 68
Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam. Gerasa est urbs insignis Arabiae trans Iordanem, iuncta monti Galaad, quam tenuit tribus Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, in quod porci praecipitati sunt. Significat autem nationem gentium, quam post passionis somnum resurrectionisque suae gloriam, missis praedicatoribus, Salvator est visitare dignatus.